Performances
Alma redemptoris mater (selection), Choir of St. Paul’s Episcopal Church, Cleveland Heights, Ohio, December 6, 2009 and December 24, 2009
Texts
Alma Redemptoris Mater
Alma Redemptoris Mater, quae pervia coeli
Porta manes, et stella maris, succurre cadenti,
Surgere qui curat, populo: tu quae genuisti,
Natura mirante, tuum sanctum Genitorem,
Virgo prius ac posterius, Gabrielis ab ore
Sumens illid Ave, peccatorum miserere.
Ave Regina coelorum
Ave Regina coelorum,
Ave Domina Angelorum:
Salve radix, salve porta,
Ex qua mundo lux est orta:
Gaude Virgo gloriosa,
Super omnes speciosa,
Vale, o valde decora,
Et pro nobis Christum exora.
Regina coeli laetere
Regina coeli laetere, alleluja,
Quia quem meruisti portare, alleluja,
Resurrexit, sicit dixit, alleluja,
Ora pronobis Deum, alleluja.
Salve Regina
Salve Regina, mater misericordiae,
Vita, dulcedo et spes nostra salve.
Ad te clamamus, exsules filii Hevae.
Ad te suspiramus, gementes et flentes in hac lacrimarum valle.
Eja ergo, advocate nostra,
Illos tuos misericordes oculos ad nos converte.
Et Jesum, benedictum fructum ventris tui,
Nobis post hoc exsilium ostende.
O clemens, o pia, o dulcis Virgo Maria.